Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1156


Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod dextera est nobilior pars corporis;
unde qui alteri ad dexteram sedet, nobilissimo modo ei coniungitur.
Nobilissimus autem modus secundum quem aliquis Patri coniungitur, vel est
nobilissimus simpliciter, et sic est esse aequalem sibi, et hoc convenit Filio
secundum divinam naturam: vel est nobilissimus quantum possibile est creaturae;
et hoc est coniungi ei in unione personae Filii eius; et sic sedere ad dexteram
convenit Christo secundum humanam naturam: significat enim sessio firmitatem
illius coniunctionis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non dicitur proprie dextera, sed metaphorice.
Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens quod Filius dicatur dextera
et sedere ad dexteram secundum diversas similitudines: quia metaphorice
utrumque dicitur. Dextera enim dicitur secundum quod per ipsum Pater operatur:
sed sedere ad dexteram dicitur ratione iam dicta.
Ad tertium dicendum, quod quamvis sint Christi et maiora et minora bona Patris,
tamen ipse in maioribus est collocatus; et ideo dicitur ad dexteram sedere.
Ad quartum dicendum, quod Christus inquantum exit a Patre per generationem,
dicitur in sinu Patris sedere, per quod significatur generativa potentia; sed
inquantum est aequalis Patri, et ei conregnat, dicitur sedere ad dexteram eius.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod nulli creaturae convenit esse aequalem
Patri, neque coniungi Filio eius in unitate personae, secundum quod dicitur
Christus ad dexteram sedere; et ideo nulli creaturae convenit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod fecit nos consedere inquantum nos gloria stabilivit,
et iudiciariam potestatem dedit; non autem sedere ad dexteram. Vel
dicendum, quod nos consedere fecit etiam ad dexteram, sed non in nobis, sed in
Christo, inquantum ipse est unius naturae nobiscum, quam, prout est in
Christo, ad dexteram Patris collocavit.
Ad secundum dicendum, quod non quaelibet beatitudo potest dici dextera simpliciter,
sed quae debetur illi naturae assumptae: vel si quaelibet beatitudo
dicatur dextera, hoc non erit secundum excellentissimum modum possibilem
creaturae, sed possibilem creaturae non unitae; et hoc est secundum quid.

Torna all'inizio