: Sermo de beato Fulgentio episcopo (BHL 3207d)

Pag 116


mortem me subiturum exibebo, et pro domo Dei et fratribus
meis animam meam ponere satagebo. Scio enim, te predi-
cente, Dominum futurum adiutorem; ideoque non timebo,
quid faciat michi crudelissiimus tirannus». Quibus dictis,
angelus discessit.
Prefato autem die, nequissimus rex Vtriculensem ciuita-
tem ingressus, explorat, quae religio ibi coleretur. Cui po-
pulus nequam respondit: «Audi nos, summe imperator, et
populum tuum ab instanti peste uanae religionis eripe. Si
enim ab hac superstitiosa tabe nos non liberaueris, scias nos
profecto perituros. Vnde, quae serenissimae tuae maiestati
suggerimus, rogamus, intelligas. Est hac in ciuitate presul
nomine Fulgentius, in Dei sui lege facundissimus, et eius ad
culturam exortator assiduus. Cum quo, ut fertur, Dei sui
angelus manet sedulus, illoque tuente, ab incursu nostro eri-
pitur munitissimus, atque eo dictante, omnia disponit stre-
nuissimus. Illis ita accusantibus, serui Dei clerici mox cum
magnis muneribus affuerunt, et ex parte magistri imperato-
rem salutantes, ea munera, ut angelus ei predixerat, regi obtu-
lerunt. Quae toruis oculis respiciens comtempsit, et episco-
pi nuntios cesos dimitti precepit, eumdemque episcopum
diuersis uerberibus maceratum coram se presentari iussit.
Adductus autem seruus Dei ante nefandissimum Toti-
lam, clara uoce Christi Dei filium eternalem esse carnemque
eius de incorrupta uirgine suscepisse, atque crucis patibulum
pro totius mundi reparatione sustinuisse, necnon tertia die,

Torna all'inizio