ut fortissimi milites socios animantes, sed et ipsimet fortiter agentes, multis ex hostibus prostratis,
tandem in fugam reliquos dederunt, quos insequentes et posteriores quosque caedentes,
victoriam obtinuerunt, multis ex hostibus in flumine quod Olivetum dicitur, dum transnatare
cupiunt, submersis.
X.- Victi, necdum autem defatigati, sed seipsos invicem animantes, multo ampliori
exercitu congregato, uno cum Duceano, qui ad hoc ab imperatore Constantinopolitano missus
fuerat, iterum bellum parant. Quibus Normanni bello haud segnes sub Montepiloso occurrentes,
fortiter congressi sunt, ostendentes se bellum nolle refugere, sed potius quasi ex delectatione
appetere. In isto congressu, Graecis contra usum fortiter agentibus, cum jam Normanni
fatigari prae nimia caede coepissent, Willelmus quartanae febris typo laborabat et prae
nimia infirmitate, qua premebatur, certamini interesse non poterat: sed procul jacens, exitum
rei expectabat. Cum videret jam suos minus fortiter agere et pene deficere, indignatione et
ira infirmitatis, qua premebatur, oblitus, arma corripiens, sese, quasi leo furibundus, hostium
medium dedit, suosque, verbis exhortatoriis recreans, fortiter agendo, hostes in fugam vertit,
duce Duceano, duce exercitus, qui caudatus erat, quasi bove interfecto. Viribus itaque suis
diffidentes et fortunae minus credentes, castra sua munientes, ultra decertare cum Normannis,
nisi muris interpositis, non praesumebant, sed neque ipsi muri contra Normannos eos tueri
poterant. Nam crebris incursionibus eos lacessentes, vineta et oliveta eorum extirpabant,
armenta et pecora et caetera, quae ad usum necessaria sunt, nihil extra castra relinquentes,
diripiebant. Sed et ipsa castra, ipsis intra reclusis, exercitu vallantes oppugnabant, machinamentisque,
quibus doctissimi artifices erant, ad id officii agendum necessariis aptatis, muros
et turres crebris ictibus impingendo, funditus diruebant: ruptisque muris, aditis patentibus,
irrumpentes, omnia sibi diripiebant. Unde et reliqua circumquaque castra idem sibi imminere
cernentes, ultro sese eorum ditioni subdebant.
|
1
5
10
15
20
|