Poggio Bracciolini: De vera nobilitate

Pag 5


POGGII FLORENTINI AD REVERENDISSIMUM
PATREM DOMINUM CARDINALEM CUMANUM
LIBELLUS DE VERA NOBILITATE INCIPIT
1 Non dubito, prestantissime pater, nonnullos esse futuros, qui
hunc meum laborem non quidem aperte reprehendant - quis
enim tam iniquus est iudex qui honestum otium culparet? -, sed
imparem dicant viribus meis, qui nequiverim onus suscepti muneris
sustinere. Quibus ego forte assentiar et opus a me inchoatum
maiori dignum ingenio et eloquentia profitebor. Sed et illud etiam
addam, exercitii gratia potius quam docendi studio descendisse me
in hoc veluti certamen nobilitatis, in quo postmodum reliqui
maiori cum laude et dicendi copia versarentur.
2 Equidem miror aliquando, cum late pateat nobilitatis
nomen cumque de ea tam varie sint non solum inter rudes litterarum,
sed etiam inter doctissimos viros sententie, nichil a Latinis,
nisi paucis verbis, neque a Grecis quoque, preter Aristotelem et
Metrodorum, quorum uterque unico libro nobilitatem complexus
est, hac de re litteris explicatum. Itaque posteaquam et nostra
deesse et carere alienis nos perspexi, haud absurdum visum est
michi aliquod veluti principium eius rei disputande afferre in
medium, quam postmodum doctiores a nobis excitati politiorem
exquisitioremque sua sapientia queant reddere.
3 In omni enim facultate primi rerum scriptores ut plurimum
tardiores rudioresque sunt habiti neque quicquam in principio ita
simul inventum traditumque extitit, ut non multa posteriores tum
addiderint, tum etiam in melius immutarint; quod etiam in ipsa

Torna all'inizio