Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 464


ARTICULUS 5
Utrum omnes Angeli unius ordinis sint aequales.
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod omnes Angeli unius ordinis sint aequales. Maior enim est convenientia
eorum qui sunt unius ordinis, quam eorum qui sunt unius hierarchiae.
Sed Dionysius frequenter vocat aequipotentes eos qui sunt unius hierarchiae.
Ergo videtur multo fortius quod illi qui sunt unius ordinis, sint aequales.
2. Praeterea, quaecumque se habent sicut superius et inferius, sunt in diverso
gradu vel ordine ordinati. Sed quicumque in Angelis sunt aequales, se habent
sicut superius et inferius. Ergo videtur quod sint diversorum ordinum. Ergo si
aliqui sint unius ordinis, videtur quod sint aequales.
3. Praeterea, dignitas Angelorum est secundum dona percepta. Sed illi qui sunt
unius ordinis, perficiuntur uno dono, ut habetur ex definitione ordinis in littera
posita. Ergo videtur quod sint aequales.
4. Praeterea, quanto aliquid immediatius coniungitur alteri, tanto minus distat
ab illo; sicut tria minus distant a duobus quam decem. Sed si Angeli qui sunt
unius ordinis, essent inaequales, inferior Angelus unius ordinis magis immediate
se haberet ad primum Angelum inferioris ordinis quam ad superiorem sui
ordinis. Ergo Angeli diversorum ordinum magis convenirent quam Angeli eiusdem
ordinis: quod videtur absurdum. Ergo omnes Angeli unius ordinis sunt sibi
immediati, ita quod se mutuo non excedunt.
SED CONTRA, ubicumque est primum, medium et ultimum, ibi est inaequalitas.
Sed in Angelis unius ordinis est invenire primos, medios et ultimos, secundum
Dionysium. Ergo Angeli unius ordinis non sunt aequales.
Praeterea, in Angelis est summa pulchritudo post Deum. Sed in diversorum
graduum consonantia ordinata consistit ratio pulchritudinis. Ergo videtur quod
in Angelis etiam unius ordinis est huiusmodi gradum invenire.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, Angeli secundum diversitatem
naturalium diversimode etiam in gratuitis perfecti sunt, secundum quae
dona in ordinibus distinguuntur. Cum autem supra dictum sit, quod in una specie
non sint plures Angeli, et species in Angelis non possint differre nisi secundum
quod magis et minus habent de potentialitate et actu; oportet quod unius
Angeli semper natura sit sublimior quam alterius: ideo non est accipere duos
Angelos aequales in tota caelesti hierarchia.

Torna all'inizio