Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 349


ordinantur ad conservationem vel ad sufficientiam vitae,
quae suplere videntur indigentiam corporalem. Determinabimus
igitur in hac parte tertia huius secundi libri,
quam decentem habitationem reges et principes et universaliter
omnnes cives habere debeant: quomodo deceant
ipsos se habere circa possessiones, et numismata, et circa
regnum familiae, et ministrorum. Quod autem omnia
haec considerare deceat prudentem patremfamilias, vel
doctum gubernatorem familiae: et quod hae materiae sint
connexae, ut in principio capituli proponebatur, sufficienter
ostendit Philosophus I. Poli. Ostendit autem duabus rationibus,
quod spectat ad oeconomicum et ad gubernationem
familiae considerare de possessionibus. ut de domibus,
et numismatibus, et de supellectilibus, et de aliis,
quae supplent indigentiam corporalem. Prima ratio sumitur
ex sufficientia vitae. Secunda ex similitudine, quam
habet ars gubernationis domus ad artes alias. Prima via
sic patet: nam ideo de gubernatione domus ars traditur,
ut patrifamilias cuius est domum gubernare debite solicitetur
circa ea quae faciunt ad bene vivere, et quae requiruntur
ad sufficientiam vitae: quare si ad vivendum politice
requiruntur domus, possessiones, et numismata, spectat
ad gubernatorem domus considerare de talibus. Secunda
via ad investigandum hoc idem (ut patet per Philosophum
ibidem) sumitur ex similitudine huius artis,
quae est de gubernatione domus ad artes alias. Nam sicut
ceterae artes, ut ars fabrilis, et textoria, habent sua
organa, per quae perficiunt actiones suas: sic et gubernatio
domus requirit sua organa, per quae opera sua
complere possit. Volens ergo tradere notitiam de
arte fabrili, oportet ipsum determinare de martello,
et incude, et aliis instrumentis fabrilibus; et
spectat ad fabrum talia instrumenta cognoscere.
Sic volens tradere notitiam de arte aextoria, debet
determinare de pectinibus, et aliis organis illius artis,

Torna all'inizio