Salimbene de Adam: Cronica

Pag 195


Constantinopolitanus hoc vocabulum vanitatis sibi usurpare
et se universalem papam vocari fraudulenter a synodo obtinuisset,
inter cetera sic de eo scribit Gregorius: «Quis est iste
qui contra statuta evangelica, contra canonum decreta novum
sibi nomen usurpare presumit? Utinam vel sine imminutione
sit unus, qui esse appetit universus». Verbum etiam iussionis
sibi a coepiscopis dici nollebat. Unde ait in epistola ad Eulogium
episcopum Alexandrinum: «Vestra michi caritas loquitur dicens:
'Sicut iussistis'. Quod verbum iussionis peto a meo auditu removeri,
quia scio qui sum et qui estis: loco enim michi fratres estis,
moribus patres». Insuper, ob nimiam humilitatem qua erat
preditus, nollebat quod matrone se ancillas suas dicerent. Unde
Rusticane patricie scribens ait: «Unum in tuis epistolis egre
suscepi, quia, quod semel esse poterat, sepius dicebatur 'ancilla
vestra' et 'ancilla vestra'. Ego enim, qui per episcopatus onera
omnium servus factus sum, qua ratione te michi ancillam dicis,
cuius ante episcopatum susceptum proprius fui? Et ideo rogo per
omnipotentem Deum ne hoc verbum aliquando in scriptis tuis
inveniam». Primus in suis litteris se servum servorum Dei nominavit
et alios nominari instituit. Libros suos, dum adhuc viveret,
ob nimiam humilitatem publicari nolebat et in aliorum
comparatione suos nichil valere extimabat. Unde Innocentio prefecto
Affrice sic scribit: «Quod expositionem sancti Iob vobis
transmitti voluistis, vestro studio congaudemus: sed si delitioso
cupitis pabulo saginari, beati Augustini, compatriote vestri, opuscula
legite, et ad comparationem illius similaginis nostrum furfurem
non queratis. Neque enim volo, dum in hac carne sum,
si qua dixisse me contigit, ea facile hominibus innotesci». Legitur
quoque in quodam libro de Greco in Latinum translato quod
quidam sanctus pater nomine Iohannes, cum Romam ad visitanda
apostolorum limina venisset et beatum Gregorium papam
per medium civitatis transire vidisset, voluit ei occurrere ac,
ut decebat, reverentiam exhibere. Cernens vero beatus Gregorius
quod se in terram vellet prosternere, festinavit et primo se coram
ipso in terram prostravit, nec inde surrexit, quoadusque abbas
primo surrexit. In quo maxima eius humilitas commendatur.

Torna all'inizio