Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 561


sint ad occisionem animalium, et ad effundendum sanguinem.
Venatores etiam aprorum admittendi sunt ad huiusmodi
opera: quia non sive magna audacia contingit aliquos
invadere apros. Sunt ergo tales animosi et strenui
ad bellandum. Imo forte non minus periculosum est
bellare cum apto, quam pugnare cum hoste. Nam non
timentes aprorum pericula, signum est eos non timere
hostium bella. Rursus venatores cervorum non sunt repudiandi
ab actibus bellis: eo quod tales assueti sunt ad labores
nimios. Ex his ergo artibus propter ea quae diximus
eligendi sunt bellatores. Barbitonsores autem et sutores,
si consideretur ars propria, ad pugnam sunt inutiles. Nam
nunquam bene vibrant clavam, aut ensem qui debet habere
manum levem, et non est assuetus retinere in manibus
nisi rasorium aut acum. Quae enim proportio est
acus: ad lanceam, et rasorii ad clavam? Sic etiam Apothecarii,
Aucupes, et Piscatores non sunt eligendi ad huiusmodi
opera: eo quod non habeant artem conformem
operibus bellicosis. Potest ergo contingere quod in qualibet
arte sint aliqui bellicosi et audaces; aliqui vero
timidi et pusillanimes. Sed quantum est ex
genere artis, et prout ars ipsa reddit hominem
aptum ad opus bellicum,
aliqua genera artium diximus
utilia ad actiones bellicas,
et aliqua
inutilia.

Torna all'inizio