faciendi in Vulturno fluvio, iusta murum Capuane civitatis, 
in omni loco prefati fluvii, qui iuste ab eis et legaliter cognoscitur 
detineri. concedimus quoque et corroboramus, ut nullus ex servis 
aut ex familia eiusdem monasterii, vel eos quos cortisianos vocant, 
audeant inquietare, aut ad pupplica, vel comitum placitum 
ducere, aut iudicare, neque in domibus vel casis eiusdem monasterii 
iudicium, aut placitum tenere, nisi abbas prefati cenobii, aut 
suus missus, ante cuius conspectum omnes sui residentes, sicut ante 
nostram presenciam legem faciant, et recipiant. neque placiaticum, 
portaticum, pontanicum, casaticum, quisquam homo, aut puplice 
rei exactor tollere aut exigere presumat. Si quis autem, quod 
non credimus, hanc nostram institucionem vel confirmacione[m] infringere 
temptaverit, sciat se compositurum auri optimi libras mille, 
medietatem Camere nostre, et medietatem iam dicto abbati, et suis 
successoribus. Quod ut verius credatur, diligenciusque ab omnibus 
observetur, presentem paginam, manu propria roborantes, 
anulum nostrum inferius imprimere iussimus. Signum domni secundi 
Ottonis, Romanorum imperatoris [M] et invictissimi augusti. 
Adelbertus cancellarius, ad vicem [.....] Petri [.....] episcopi et 
archicancellarii, recognovi et subscripsi. Data .II. idus novembrium, 
anno Domince incarnacionis .DCCCCLXXXIII., indiccione .XI., 
regni vero domni secundi Ottonis .XXI., imperii quoque eius .XVI. 
Actum Capue, feliciter, amen. 
GRACIA autem Sedis Apostolice, a summo pontifice septimo Benedicto 
privilegium accepit venerabilis abbas Iohannes, cuius 
textus ita habetur.
  |  
  |