| <X.> DE PARTICIPIO SECUNDUM DONATUM
 Participium quid est? Pars orationis partem capiens nominis partemque
 verbi. Recipit enim a nomine genera et casus, a verbo tempora
 et significationes, ab utroque numerum et figuram.
 Participio quot accidunt? Sex. Quae? Genus, casus, tempus, significatio,
 numerus et figura.
 Genera participiorum quot sunt? Quattuor. Quae? Masculinum,
 ut hic lectus; femininum, ut haec lecta; neutrum, ut hoc lectum; commune
 trium generum, ut hic et haec <et> hoc legens.
 Casus participiorum quot sunt? Sex. Qui? Nominativus, ut hic legens;
 genitivus, ut huius legentis; dativus, ut huic legenti; accusativus,
 ut hunc legentem; vocativus, ut o legens; ablativus, ut ab hoc legente
 vel legenti.
 Tempora participiorum quot sunt? Tria. Quae? Praesens, ut legens;
 praeteritum, ut lectus; futurum, ut lecturus legendus.
 Significationes participiorum in quo sunt? A generibus verborum
 sumuntur. Quo modo? Quia ab activo verbo duo participia veniunt,
 <praesentis temporis et futuri>, ut legens lecturus. A passivo quot?
 Duo. Quae? Praeteriti temporis et futuri, ut lectus legendus. A neutro
 quot? Duo, sicut ab activo. <Quae>? Praesentis temporis et futuri, ut
 stans staturus. A deponenti quot? Tria. Quae? Praesens, praeteritum
 et futurum, ut loquens locutus locuturus. A communi quot? Quattuor.
 Quae? Praesens, praeteritum et duo futura, ut criminans criminatus
 criminandus criminaturus.
 Numeri participiorum quot sunt? Duo. Qui? Singularis, ut hic legens;
 pluralis, ut hi[i] legentes.
 Figurae participiorum quot sunt? Duae. Quae? Simplex, ut legens;
 [de]composita, ut negligens.
 Da declinationem participii. Legens participium veniens a verbo
 | 
 |