Salimbene de Adam: Cronica

Pag 151


iuditia et subverti iustitiam in provincia, non mireris super hoc
negotio, quia excelso alius excelsior est, et super hos quoque eminentiores
sunt alii, et insuper universe terre rex imperat servienti
.
Ista tria supradicta fiebant ministris provintialibus tempore
fratris Helye. Calumniabantur, violenta iuditia eis inferebantur
et iustitia in eorum provinciis subvertebatur. De duobus primis
habetur Deutero. XXVIII, ubi Moyses transgressoribus legis
ista duo imprecatur: Omni tempore calumniam sustineas et opprimaris
violentia, nec habeas qui liberet te
. De tertio manifestum
est, ut vidi oculis meis, quod Helyas habebat in qualibet provintia
unum visitatorem qui stabat ibi per totum annum et circuibat
provintiam, ac si esset minister, et morabatur cum socio in
quolibet loco XV diebus vel uno mense vel secundum suam voluntatem
plus et minus; et erant provincie minores quam sint modo;
et quicumque volebat accusare ministrum suum, poterat et audiebatur.
Et quicquid minister ordinabat in provincia sua, visitator
totum poterat irritare et addere et demere, prout sibi videbatur.
Quapropter corda filiorum hominum implebantur malicia et contemptu
in vita sua
, Ecclesiastes IX. Ministri vero qui boni erant
perseverabant in bonitate sua, iuxta verbum quod scriptum est,
Iob XVII: Tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet
fortitudinem
. Recordabantur enim quod scriptum est:
Necdum bella bonis, necdum certamina desunt,
et cum quo pugnet mens pia semper habet.
Verum Helyas potius mittebat visitatores qui essent exactores,
quam qui essent correctores, et qui sollicitarent provincias et
ministros ad tributa solvenda et munera largienda. Et si quis
non dabat in ore eorum quippiam, sanctificabant super eum prelium
,
Michee III. Hinc est quod ministri provintiales tempore illo
suis expensis fecerunt fieri apud Assisium pro ecclesia beati Francisci
unam campanam grandem et pulchram atque sonoram, quam
vidi, cum aliis V similibus ei, ex quibus tota vallis illa consonantia
delectabili replebatur. Similiter, cum tempore novitiatus

Torna all'inizio