(Equor ubi ambiguum refluo ferit amne Garunna) 
Multiloquum magnumque senem, quem templa vasati   
Nominis Ausonii dederant. Urbanior inde 
Unus, aquis ubi fessus Atax languentibus exit, 
Occupat eloquio; notus procul ille Larisse, 
Notus apud Thebas. Sedenim tiberina latine 
Docti omnes per rura loqui; tuque, inclita Narbo,   
Carmina piscoso referens accepta Benaco. 
Sum nimius; sed visa trahunt, ignosce, tenentque. 
Dulcia postremo tuguri vix limina parvi, 
Orbe peragrato, et laurum mea regna revisi, 
Undique convectis ornans, reor, artibus illam.   
Longus ero, si cunta sequar; sic illa parentis 
Nature et nostro fuerat suffulta favore, 
Ut neque Dodonam, nec Cretam Iupiter illi, 
Nec Venus Ydaliam, aut Amathum, Eurotamque Dyana, 
Nec Delon, Cirramque suam preferret Apollo.   
Ille quidem assidue, repeto, volucresque sagittas, 
Atque arcum, pharetramque agilem, citharamque solebat 
Illuc ferre suam, ramoque aptare virenti. 
Nescio quid (fateor, Socrates; tamen omnia osti) 
Divinum ramis inerat; per gramina circum  
Ludere Amadriades passim, Nimphasque videres. 
Hanc, superum rapido dum fulmine rex quatit orbem, 
Liquerat intactam, solio veneratus ab alto. 
Romuleam vidi sobolem pubemque, superbam 
Imperio et trabeis, sacras hinc carpere frondes; 
Vidi hominurn genus argutum doctumque canendi 
Esse sub hac cupide, et rarissima texere serta. 
Ipse ego (quid longus, quid non valet improbus usus ?)
  |  
  
340 
  
  
  
  
345 
  
  
  
  
350 
  
  
  
  
355 
  
  
  
  
360 
  
  
  
  
365 
  
  
 
  |