Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 516


non faciatis, recordantes beneficii et gratie que vobis contuli;
nam et Alexander rex est, unde, si velitis vel credatis ex hoc
fieri grati sibi, erratis, quia vos interimi propter necem mei
faciet, eo quod reges aliorum regum querunt vindictam. Ipsi
autem nichilominus percusserunt eum, donec de equo cecidit; et
priusquam moreretur; ad eum aplicuit Alexander qui, iactans se
super eum, tersit pulverem ex facie sua, et positis super
pectus manibus, lacrimando dixit: Dari, surge, et sis rex provincie
tue; iuro enim in Deum quod potenciam regiam tibi dabo
et faciam te regnare, restituens tibi omnia ablata et iuvans te
contra inimicos tuos. Ego enim me tuum reputo debitorem ex
quo cibaria tua comedi cum, occasione legacionis, ad presenciam
tuam perveni. Surge igitur, ne desperes, quia reges oppressiones
et gravamina sustinere plus aliis hominibus debent; et significes
mihi qui te taliter oppresserunt, ut de eis ulciscar. Cui Darius,
eius manus osculando: o Alexander, non exaltes te ultra competenciam
tui status, nec in mundo isto confidas; sufficiat tibi, ad
tuam correctionem, quod mihi accidisse perpendis. Supplico quod
matrem meam honoranter retineas et loco matris tue statuas
ipsam, uxorem vero loco germane, et filiam tibi trado in coniugem.
Et hiis dictis tacuit, et postmodum decessit. Quem Alexander
musco et ambra lavari mandavit, et sepeliri pannis
auro contextis. Et post hec grecos et persanos armatos in acies
congregari precepit, ordinans decem milia ex eis precedere feretrum
cum ensibus evaginatis, et alia decem milia subsequi, et X
milia a dextris et totidem a sinistris; et Alexander precessit
cum Persarum magnatibus et Grecorum; ordinati taliter incesserunt
usquequo attingerunt sepulcrum, sepelientes eundem. Et

Torna all'inizio