inter naturales divitias computantur. Artificiales
autem divitiae sunt, quae per artem, et industriam hominum
inventae, in has naturales divitias commutantur,
cuiusmodi sunt aurum, et argentum, et universaliter omne
numisma, quae immediate indigentias corporales non
supplent, sed per commutationem deserviunt indigentiae
corporali. Aurum enim, et argentum licet sint naturalia
metalla, sunt tamen artificiales divitiae. In neutris autem
divitiis est ponenda felicitas. Tangit enim I. Politicor.
tria, propter quae venari possumus, in artificialibus divitiis
felicitatem non esse ponendam. Primo, quia artificiales
divitiae ad naturales ordinantur. Secundo, quia talia
habent quod sint divitiae ex ordinatione hominum. Tertio,
quia secundum seipsas indigentiae non satisfaciunt.
Dicebatur enim supra, felicitatem esse illud bonum, ad
quod alia bona ordinantur. propter quod divitiae artificiales
eo ipso quod ordinantur ad divitias naturales, rationem
felicitatis habere non possunt. Secundo in talibus non est
ponenda felicitas, quia non habent quod sint divitiae, nisi
ex ordinatione Hominum. Vera enim felicitas nostra est
bonum nostrum secundum se, non bonum nostrum ex ordinatione
Hominum tantum: numismata autem non habent
quod sint divitiae nisi ex ordinatione Hominum. Unde
I. Politicorum dicitur, transmutatis utentibus, idest transmutata
dispositione utentium, sive transmutato ordine, et
dispositione hominum, huiusmodi divitiae nullam habent
dignitatem, neque utilitatem, quod autem tantum auri,
vel tot numismata tantum valeant tritici, hoc est, quia
numismata reputantur magna in opinione Hominum, et
quia sic vult ordo, et dispositio utentium eis. Tertio in talibus
non est ponenda felicitas, quia aurum, et argentum,
et omnia numismata non solum animam non satiant, nec
sunt perfectum bonum, sed etiam per seipsa non satisfaciunt
indigentiae corporali. potest enim contingere (ut dicitur
I. Politicorum.) qui quis dives pecunia, fame moriatur.
|
|