atque ideo per omnes sacrarum paginas scripturarum elemosinam
laudat, misericordiam praedicat, viscera pietatis exhibenda pauperibus
indesinenter inculcat, ut dum homo homini miseretur, suis etiam meritis a
Deo misericordiam consequatur, et dum sustentat propriae naturae consortem,
sustentantem se habere mereatur auctorem, et quod exhibet proximo,
ipse quoque consequatur a Deo. Sicut enim conditor hominum et
omnes electos ad regnum ab ipsa mundi praedestinavit origine, et tamen
eos pro ipsius acquisitione regni praecipit infatigabiliter desudare, ut
quod gratis a creatore conceditur, suis homo laboribus assequatur, ita
necesse est, ut qui per misericordiam a pio sumus auctore salvandi, ipsi
quoque piae humanitatis impendium non neglegamus fratribus impertiri.
Unde Tobias ad filium: Ex substantia , inquit, tua fac elemosinam, et noli
avertere faciem tuam ab ullo paupere; ita enim fiet, ut nec a te avertatur
facies Domini . Ubi etiam discretionis modum ponit et autenticam proculdubio
regulam in qualibet possessionis atque substantiae quantitate praefigit.
Ait enim: Quomodo potueris, ita esto misericors; si multum tibi
fuerit, habundanter tribue; si exiguum, etiam exiguum libenter impertire
stude .
Cur autem hoc facere debeat, aperit cum subiungit: Premium enim
bonum tibi thesaurizas in die necessitatis, quoniam elemosina ab omni
peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras; fiducia
magna erit coram summo Deo elemosina omnibus facientibus eam .
Enimvero ut huius rei summam brevi complectar eloquio, numquam
Deo carus erit, qui vel effectum vel affectum elemosinae non habuerit,
scilicet ut, qui non habet rem, habeat voluntatem, et dum domesticae
facultatis affluentia non exuberat, liberalis animi divitias non amittat.
Nam qui non habet cibum, habet forsitan tectum. Non valet esurientem
alimento reficere, valet saltem lassescentem hospitalis humanitatis officio
recreare, memorans semper illud apostolicum: Caritas fraternitatis
|
|