Boemie iuxta monasterium sancti Dionisii hospitatus est. 
Ceteri namque principes ab ipso Sancto Dionisio usque ad 
pusterlam Sancte Eufemie iuxta Mediolanum hospitati sunt. 
Tunc autem Mediolanenses turrem, que dicebatur Arcus 
Romanus, que valde fuerat maxima, ad videndum mira, 
et que in capite burgi porte Romane extabat, iam armaverant; 
supra quam ascendentes fere per octo dies defensaverunt. 
Teutonici vero eam tota die expugnantes cum malleis 
et securibus, sub arcubus ipsius turris maxima vi intraverunt, 
et eam firmiter dissipantes: illi, qui supra turrem fuerant, 
eam funditus destrui videntes nec defendere valentes valdeque, 
ne cum ipsa turre in terra deicerentur, timentes, Mediolanensibus 
nullum eis subsidium dare valentibus nec audentibus, 
imperatori se statim tradiderunt. Deinde imperator 
Mediolanenses de ipsa turre descendere faciens, suos in 
ipsa ascendere iubens, scalas ad ipsam turrem apponere 
fecit; postea super eam quandam optimam preteriam fabricare 
fecit, que infra portam, que prope ecclesiam sancti
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |