Papias: Ars Grammatica

Pag 29


< 1.1 DE SPECIE NOMINVM >

1 Species primitiua et deriuatiua; que due tam propriorum quam
appellatiuorum nominum sunt communes, ut "Iulus" (primitiuum),
"Iulius" (deriuatinum), "mons" (primitiuum), "montanus"
(deriuatiuum). 2 Inter proprium uero et appellatiuum hoc interest,
quod proprium naturaliter uniuscuiusque priuatam substantiam
et qualitatem significat, numquam commune, nisi sola
uoce; appellatiuum uero naturaliter significat multorum substantiam
uel quantitatem, aut qualitatem generalem uel specialem
uel adiectiuam: generalem, ut "animal", "corpus", "uirtus"; specialem,
ut "homo", "tricubitum", "albedo"; adiectiuam, ut "magnus",
"albus". 3 Adiectiua autem dicta sunt, quod aliis appellatiuis uel
propriis, que substantiam significant, adici solent ad eorum manifestandam
quantitatem uel qualitatem, que augeri uel minui
potest sine substantie consumptione, ut "bonum animal",
"magnus homo", "sapiens grammaticus", "magnus Homerus".
4 Propriorum igitur IV sunt species : prenomen, nomen, cognomen,
agnomen. 5 Prenomen est quod causa differentie preponitur
iam posito nomini, ut "Publius". 6 Nomen uero quod est suum

Torna all'inizio