et Robertus princeps capuanorum comesque Ranulphus atque
omnes proceres Apulie, Calabrie, Capitanate aliarumque multarum
provinciarum, in Apuliam convenerunt contra Rogerium
Siculorum comitem pugnaturi; quo audito Rogerius et ipse
congregans magnam exercitus multitudinem, mare pertransiit
adversus eosdem preliaturus. Itaque acie militum peditumque
istinc et illinc nimis terribiliter ordinata ac bello utrimque disposita,
mox Rogerius comes perterritus fugam cum suis inivit.
Quem cum dux ceterique omnes fugientem prosequerentur,
sese in mare evasurus proiecit. Cumque fere uno miliario ante
eos per mare ipsum fugatus fuisset, tandem perstitit atque pro
nimia quam patiebatur siti ipsum mare continuo ebibit totum.
Cum ergo bibito eo vires resumpsisset, mox versus super illos qui
eum insecuti fuerant, audenter irruit, statim quos in fugam convertit.
Cum ergo Guyllelmus dux effugatus nusquam comparuisset,
Robertus princeps comesque Ranulphus cum ceteris
universis ante eum in facies suas pre timore ipsius ceciderunt.
Comes autem Rogerius, cum vidisset quod omnes illos potuisset
interficere, mox pietate detentus eis pepercit. Quo facto ecce subbito
duo viri vestibus induti albis accesserunt eosque de terra erigentes
dixerunt: "Modo vivere potestis, quia, si comes voluisset
Rogerius, omnes vos potuisset perimere; sed quia vobis cunctis
parcens vitam etiam concessit, accedite nunc simulque submissis
cervicibus adorate eum, denique sciatis omnes, quoniam
divina dispositum est voluntate, ut, quicumque ei resistere
temptaverint, eius ense opportebit ut trucidentur". Quo audito
universi protinus accesserunt, collisque depositis illum pariter
adorantes, summum ei homminium subdiderunt. Verum
Rogerius ita triumphator effectus, cumulum deinde quendam
statim construdit hastamque suam in eius supremo affigens, substitit.
|
|