predicatur: qua die ad iudicium venturus exspectatur.
tunc, triticum a paleis separatum in celi horreo collocatur: quod
digne sanctis martiribus nostris congruit, qui a mundi actibus separati,
et roseo cruore decorati cum Deo regnant perpetuo coronati, quibus hunc tercium || librum nostri laboris mercede dicavimus.
PROEMIUM
ANNO incarnacionis Dominice octingentesimo octuagesimo secundo,
indiccione quintadecima (residente in Sede Apostolica centesimo octabo ab apostolorum principe Petro papa Io-
hanne apud Constantinopolim imperante Basilio quadragesimoseptimo
post Constantinum, Italie vero Ludovico filio Lotharii
regni iura tuente, monasterium preciosi martyris Christi Vincencii,
et Beatissimi confessoris Benedicti <apud> Casin<um>, in quibus
|
|