Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

157


ad senem . O que domino preces, quante funduntur et lacrime.
Cumque proclamarent assidue clerus populus atque
miles, facta est de absolutione conventio datis obsidibus
augusto. Quibus receptis nichilominus tenuit tractans perpetuo
dampnare illum exilio. Quin etiam tres alios una die
comprendit episcopos: Vercellensem, Placentinum et
Cremonensem. Archiepiscopus vero post menses duos
fugam arripuit. Cui venienti tota occurrit civitas, ita ilaris,
ut servus domino, mulier non cederet viro pre gaudio
cursitantes. Ecce vespertinus urbis fletus subito conversus
est in matutinam letitiam .
[13.] Videns autem se Chuonradus delusum suum et rei
publice palam Heribertum denuntiat inimicum. Igitur
exiit edictum a cesare augusto, ut cuncta sue potestatis regna

Torna all'inizio