Petri Cantinelli: Chronicon

46


Item, anno sequenti millesimo CC.LXXXI, indictione nona, die XV mensis februarii, milites
et populares Faventie commorantes equitaverunt ad castrum Aurioli, iuxta tractatum
aliquorum de ipso loco, qui proditorie dabant eis castrum predictum, et, sicut Domino placuit,
non potuerunt eorum desiderium adinplere; sed homines eiusdem castri, ad arma confugientes,
eo quod erat nocturno tenpore, se viriliter defenderunt, et illos in fugam converterunt,
et plures ex eis occiderunt gladio, et plures in carceribus retruserunt.
Item, eo anno, ad papatum assunptus est dominus Simon de Turonis gallicus, cardinalis
romanus, qui electus fuit in odium domus Ursorum de Roma et eorum sequacium, et ad postulationem
et de voluntate domini Ricardi de Anibaldis, et per potentiam domini regis
Karuli; qui electus et cathedratus fuit in die festivitatis cathedre sancti Petri, de mense februarii.
Et vocatus ac denominatus fuit postea dominus papa Martinus quartus.
Item, eo anno, die IV mensis marcii, filia [domini] regis Rodulfi electi in imperatorem,
[venit] ad civitatem Bononie, cui omnes milites et populares [per]sone obviam perexerunt
cum maximo honore [et triunpho recipientes] eam, portantes super capud eius baldachinum
honorifice; [et in ipsa] civitate fuit desponsata pro filio principis Apulie, qui est filius domini
regis Karuli, et hoc fuit per mediam personam, scilicet a quodam suo procuratore.
Item, eo anno, die veneris XIV mensis marcii, laudabilis ac illustris vir dominus comes Guido
de Montefeltro capitaneus populi civitatis Forlivii, aliquot de maxenata sua parari iussit, mandans
eis ut, versus Faventiam properantes, facerent taliter, si possent, quod Favencie commorantes
exirent Faventiam, et quod ipsi de maxenata se fugari permitterent ab eisdem; et,
si hoc contingeret, quod ipsi nuncios eorum Forlivium mitterent ad dominum comitem supradictum.
Qui stipendiarii, iusta mandatum domini comitis Faventiam equitantes, intraverunt
infra circlam, que vulgari eloquio conominatur Durbeccus, intrinsecis Faventinis existentibus
in renacio Faventie, causa inquirendi et investigandi stipendiarios, qui erant in numero
quatuorcentum. Et, audito rumore, qui insonuit in civitate, occasione maxenate, que
intraverat dictam circlam Durbecchi, statim relinquentes mostram, quam facere inceperant,

Torna all'inizio