Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1979


insignis clade Cn. Scipionis et Hannibalis Peni prima post superatas
Alpes victoria.
TICIS fluvius est ex Pyrreneo monte ad Clodianum Rhodam
Hispanorum oppidum.
TICIUS fluvius est apud Arsias Liburnorum gentes non longe
ab Aquilegia.
TICIUS fluvius est fusus a monte Prindaso, et Pergamum clarissimum
Asye oppidum preterfluit.
TICRA fluvius est Hispanie propinquus emporiis ab Hispanis,
Grecis atque Romanis mixtim habitatis.
TIPHERNUS fluvius est Ytalie Larino et Cliternie oppidis
propinquus, nec a Gargano monte remotus.
TYGRIS Armenie Maioris fluvius toto orbe cognitus. Nam a
nostris unus e quattuor Paradisum deliciarum exeuntibus affirmatur.
Is tamen secundum alios ex Pancoatra monte e
fonte conspicuo in planitie, loco qui Elegos appellatur, primo
terris evomitur, nec quidem totus aut velox, quin imo tarde effluens
Diglito appellatur. At cum Medorum fines attigit, repentinus
factus Tygris nomen assumit: sic enim sagittam volucrem
Medi vocant. Nec diu, et comperto Aritissa lacu cursuque servato
violentus et integer atque discolor per illum effertur adeo
inamicabilis lacui ut ex eis quos gignit piscibus nullum suscipiat,
nec ex his quos ipse fert aliquem intrare lacum permictit.
Quem postquam preteriit, facto Tauro monte obvio, antro
montis immergitur et per latebras lapsus in adversam partem
ulvas et purgamenta plurima secum trahens effunditur apud l
acum qui Zoranda seu Zomada appellatur, omnia demersa ferens,
factusque iterum fluvius lacus cui Tepidis nomen est
transiens in cuniculos mergitur iterato et postquam .XXV. mil.
passuum occultus excurrit tertio redditur terris in regione Sophen
circa Nympheum, adeo propinquus Arsanie fluvio in regione
Artheni ut cum quacunque ex causa intumuerint servatis
sibi quisque undis suis confluant una, cuius rei testimonium levior
Arsanie cursus est, qui mox divisus in Eufratem iter dirrigit
relicto Tygri. Qui susceptis ex Armenia daris fluminibus
Parthenios, Agnices, Phoriones, Arabas Oreos Adiabenesque
disiungit et (ut asserunt aliqui) Ninivem in partes dividit

Torna all'inizio