Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 598


Ad secundum dicendum, quod lux illa et corporalis et spiritualis potest intelligi:
et si intelligatur corporalis, dies distinguetur secundum diversa illuminata, et
non secundum illuminationis tempus; si autem intelligatur spiritualis, non est per
influentiam lucis ad res creandas, sed per fulgorem lucis ad res cognoscendas.
Ad tertium dicendum, quod partes diei secundum lucem spiritualem non sunt
secundum diversa cognita, sed secundum diversos modos cognitionis eiusdem
rei; et sicut dies non sunt successivi, quia Angelus in Verbo simul diversa genera
rerum intuetur: ita nec partes diei unius; quia simul videt in Verbo creaturas,
et in propria natura.
Ad quartum dicendum, quod non dicitur cognitio vespertina quae est rerum in
propria natura ex eo quod ab ipsis rebus species sumant per quas cognoscant;
sed quia per species quas a creatione receperunt, res cognoscunt, prout in propria
natura subsistunt.
Ad quintum dicendum, quod species rerum primum habent esse in arte divina,
quae est verbum: quod esse significatur cum dicitur: «Dixit Deus, fiat», idest,
Verbum genuit, in quo erat ut fieret. Secundum esse habent in intelligentia
angelica: quod significatur in hoc quod dicitur, «Factum est», per influentiam
verbi. Tertium esse habent in rebus: quod significatur in hoc quod dicitur,
«Fecit». Et ideo ista triplex distinctio non ponitur in productione lucis spiritualis,
nec in formatione hominis, qui etiam intellectualis ponitur. Et sic etiam
Angelus triplicem de rebus cognitionem habet, scilicet prout in Verbo sunt,
prout sunt in mente eius, et prout sunt in propria natura. Quamvis autem nunquam
cognoscat res in propria natura nisi per species quas habet apud se;
tamen differt cognitio qua cognoscit prout sunt in seipso, et prout sunt in propria
natura: potest enim intellectus converti ad speciem quam apud se habet,
dupliciter: aut considerando ipsam secundum quod est ens quoddam in intellectu;
et sic cognoscit de ea quod est intelligibile, vel universale, vel aliquid
huiusmodi: aut secundum quod est similitudo rei: et sic intellectus consideratio
non sistit in specie, sed per speciem transit in rem, cuius similitudo est; sicut
oculus per speciem quae est in pupilla, videt lapidem: et est simile de imagine
lapidea, quae potest considerari secundum quod est res quaedam, vel similitudo
rei. Et ita patet quod duae cognitiones dictae differunt: sed utraque est
vespertina: quia etiam esse ipsum intellectus Angeli creatura est, et in tenebras
defectus tendens quantum in se est.

Torna all'inizio