De humilitate cuiusdam sancti viri qui a demoniaco fuit in maxilla percussus
et propter hoc <diabolus> recessit confusus.
Cuius cum quidam demoniacus percussisset maxillam, aliam
obtulit percutiendam. Et statim ex illa humilitate diabolus confusus
ex illo corpore est egressus et amplius illum hominem non
vexavit. Inde Apostolus dicit, ad Ro. XII: Noli vinci a malo, sed
vince in bono malum. Et iterum Dominus, Mat. V: Si quis aufert
tibi tunicam tuam, dimitte ei et pallium. Tunc cognovi quod verum
dixerat Ys., IX: Quia omnis violenta predatio cum tumultu.
De multimoda turbatione in episcopatu Regino.
Porro illis diebus dominus Rolandinus de Canossa et dominus
Franciscus de Foliano et frater suus prepositus Carpineti et dominus
Iacobinus de Panceriis et filius suus Thomasinus et alii cum
eis plures ex parte sua iverunt Parmam et fecerunt fieri vexilla
et pennellos et arma bellica, ut venirent ad castra sua, que habent
in episcopatu Regino, ad dimicandum contra adversarios suos
Reginos interiores, qui in civitate morantur. Et irruerunt quadam
die illi de Gipso et abstulerunt boves et vaccas de pascuis
illorum de Runculo. Quod videntes illi de Runculo asportaverunt
res suas ad episcopatum Parmensem et dimiserunt villam
suam vacuam et domos desertas. Illi vero de Castellis portaverunt
domos suas et edificaverunt eas circa montem Bibianelli
in cacumine eius. Idem fecerunt illi de Cauresana et de Farneto
et de Corniano et de Plaçola circum circa montem Lucium
in supremo cacumine eius. Sic et illi de Oliveto. Sed et illi de
Bibiano munierunt se, timentes guerram futuram. Illi vero de
Cavilliano circa plebem edificaverunt domos suas et fecerunt
fossata et impleverunt aqua, ut tuti esse possent a facie vastatoris.
Talia sunt hodie; finis ignoratur istorum, quia varius est eventus
belli, et nunc istum, nunc illum consumit gladius.
|
|