(6) Et sic patet quod prosa est sermo communis, id est sermo a
lege metri vel rithmi solutus.
(7) Metricum vero dictamen est illud in quo sillabarum quantitas
et pedum connexio legittima observatur, ut: 'Carmina qui
condam studio florente peregi'. (8) Et dicitur a 'metron', quod
est 'mensura', quoniam in eo sillabe ratione temporis mensurantur.
(9) Rithmicum est illud quod paritatem sillabarum et finalem
consonantiam sine ulla temporum consideratione observat, (10)
hoc modo:
'Ave mater Salvatoris
Vas electum, vas honoris
Vas celestis gratie.
Ab eterno vas provisum,
Vas insigne, vas excisum
Manu sapientie'.
(11) Et dicitur a 'rithmon', quod est 'numerus', quia ibi certa
requiritur discretio sillabarum. (12) Tamen rithimus aliter sumitur
ab antiquis: ipsi enim metrum sub lege rithmica statuebant,
dicentes quod omnis versus est metrum sed non convertitur,
et omne metrum rithimus, sed non accidit e converso. (13)
|
|