unde non potest dici, quod illa similitudo hominis sit omniilo
non homo, quia ipse ponit eam sub specie.
Cum ergo corpora coelestia agant in elementis agunt per similitudinem
suam. Cum ergo educant aliquid eis simile, et quasi
eiusdem speciei, igitur cum educant ab elemento elementum, et
elementis res elementatas, sequitur de necessitate quod habeant
ipsi aliquid de elementis. Et ut plenius videas, cogita hoc in sole,
qui educit ignem a corpore urinalis pleni aquae et a corpore crystallo
sphaerico. Unde scire debes, quod licet agens, secundum
quod probatum est in libro De Influentiis, multiplicat similitudinem
suam per lineam perpendicularem rectam et fortissimam,
sicut patet in stuppa et igne, quae primo iunguntur in puncto illius
lineae consideratae perpendiculariter.
Cum enim urinale plenum aquae vel crystallus ponitur ad solem,
radii solares qui sunt eorum similitudo, sicut patet si apponatur
speculum, quod videbitur ibi sol multiplicari per lineam
perpendicularem rectam, quae transiens totum corpus non frangitur
in aqua, propter fortitudinem suae actionis, et per lineas
rectas non perpendiculares, aut quae franguntur in corpore urinalis,
fiunt obliquae in aqua et transeunt ad aliam partem, et
coadunantur in puncto lineae perpendicularis. Ergo sol habet in
se naturam igneam, hoc autem in speculis comburentibus.
Pono enim fieri speculum talis compositionis, depositionis, et
formae de chalibe politissimo, quod tota una linea fiat combustibilis,
ita quod appositum villae vel civitati vel loco alicui comburat
eum incessanter. Sic dicit Athan in libro De Speculis Comburentibus.
Propter quod manifestum est, solem et alia corpora supercoelestia
non sine elementali materia esse, nec propter hoc
corruptibilia, nec gravia nec levia.
Unde distinguendum est de elementis, quia quaedam sunt purissima,
simplicia, non habentia virtutem transmutativam unum
in reliquum, quia materia eorum contenta est sua forma, et ista
elementa possunt esse corpora supercoelestia: nam ponimus ad
literam aquam super firmamentum, et coelum aqueum sive crystallinum.
Similiter possimus dicere de aliis elementis, et ab istis
elementis, corpora supercoelestia esse composita per virtutem
divinam aut intelligentiae regentis ipsam. Ab elementis istis non
|
|