Ad tertium dicendum, quod humilitas illa fuit necessaria ante opus redemptionis,
et quando Christus erat in statu merendi, non autem post, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod compositum ex contrariis, necessario in ipsa
resolvitur, nisi sit aliquid prohibens. In Christo autem erat aliquid prohibens,
scilicet virtus Divinitatis, et puritas a corruptione fomitis.
Ad quintum dicendum, quod quamvis illa temperies complexionis, quae est
necessitas ad formam animae, fuerit amota in morte; non tamen inde secuta est
dissolutio et putrefactio corporis, ratione praedicta.
ARTICULUS 3
Utrum Filius Dei debeat dici mortuus
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus, vel Filius Dei, non debeat dici mortuus. Ea enim
quae habent repugnantiam intellectuum ad Filium Dei, de eo non praedicantur.
Sed cum Dei Filius sit vita, sicut dicitur Ioan. 14, mortuum esse habet repugnantiam
intellectus cum ipso. Ergo non debet dici quod sit mortuus.
2. Praeterea, esse creatum convenit alicui, secundum quod est a Deo; sed corrumpi,
secundum quod est ex nihilo. Ergo magis pertinent ad defectum creaturae
ea quae corruptionem important, quam nomen creaturae. Sed nomen creaturae
non dicitur de Christo, ut supra, dist. 11, dictum est. Ergo multo minus
potest dici quod sit mortuus.
3. Praeterea, Filius Dei est divina essentia. Sed non potest dici quod divina
essentia sit mortua. Ergo non debet dici, quod Filius Dei sit mortuus.
4. Praeterea, contradictoria non sunt vera de eodem. Sed de Filio Dei vere dicitur
quod est immortalis, et per consequens non est mortuus. Ergo non potest
dici quod fuerit mortuus.
5. Praeterea, illud quod est partis, non praedicatur de toto. Sed mori est corporis,
a quo anima separatur. Ergo videtur quod Christus non possit dici mortuus.
SED CONTRA est quod dicitur in symbolo: «Crucifixus, mortuus, et sepultus».
Praeterea, nullus homo dicitur mortuus nisi ex eo quod anima eius a corpore
separata est. Sed anima Christi est a corpore separata. Ergo ipse est mortuus.
Praeterea, sicut supra dictum est, redemptio non potuit convenienter fieri nisi
per mortem Filii Dei. Ergo si ipse non est mortuus, videtur quod non simus
adhuc redempti; quod est haereticum.
|
|