Mediolanensium, eos impulit magnamque ipsorum peditum 
copiam et maxime ex porta Romana et porta Orientali, 
que vulgariter dicitur porta Arienza, interfecit ac boves 
ipsius carozoli occidit et ipsum carozolum incidit crucemque 
deauratam, que supra perticam carozoli fuerat, atque vexillum 
ibi positum abstulit ac multos ex ipsis tam equites 
quam pedites ad tentoria duxit. Ex alia vero parte prelii, 
ubi maior pars equitum Mediolanensium ac Brixienses 
fuerant contra Novarienses et Cumenses ac alios multos, 
qui fuerant ex eo capite prelii, unanimiter irruentes cohortes 
Brixiensium ac Mediolanensium maximam de eis stragem et 
maxime de Novariensibus fecere; ac ipsos capientes et multos 
interficientes plus de duobus miliaribus fugaverunt. Interea 
maxima pluvia orta ad castra redeunt. Paulo vero post 
iterum Mediolanenses et Brixienses armis resumptis ad prelium 
currunt. E contrario imperator videns se cum paucis 
Teutonicis et non multis aliis relictum, decrevit esse pocius 
bello cedere quam pugnando superari; sicque versus  Cumas 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |