Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 62

Libro I


illi praeferendum sit, quia facilius, quia commodius, quia propinquis amicisque acceptius et quae sunt generis eiusdem. Mala contra ita tractanda sunt, primum ut bona, si possumus, esse dicamus, quae ille mala existimet; deinde non mala, vel non tam magna, quam ille vel vulgus opinetur: postremo maiora illi vel similia mala opponamus, quae ille evadere non possit. Factaque malorum comparatione, haec aliqua ex parte minuemus, ut si moriendum sit, Romae atque inter suos mori satius esse dicamus. Eadem erit commodorum et incommodorum ratio, quae ut bona vel mala ab hominibus expetuntur et fugiuntur. Haec inter se saepe comparantur et bona malis et mala bonis confutantur, ut quum id quod ille bonum appetit, fugiendum esse dicimus ratione maioris mali.Quod inde consequatur aut quum paruum malum non abhorrendum esse contendimus, quum inde bonum maximum proficiscatur. Quam quidem universam confutandi rationem apertissime ac latissime executus est Cicero tum saepe alibi, tum vero, quum M. Marcello reditum pluribus epistolis suaderet. Ille enim omnia commoda ac incommoda exilii, cum commodis et incommodis in patria viventis apertissime comparat ostendique omnibus rationibus patriam exilio praeponendam. Qui locus quoniam latissime patet et intellectu facillimus est, pluribus a me verbis non explicabitur, ne magis Ciceronis

Torna all'inizio