IOHANNES quoque dux, et consul augustalis civitatis Neapolitane, 
preceptum dedit patri venerabili Leoni de Sancto Vincencio in 
Tremoiola, et de Sancto Vincencio intus eadem civitate, in via 
Furcillense, huiusmodi.  
IN nomine domini Dei, et salvatoris nostri Iesu Christi. Imperante 
domino nostro Constantino Magno imperatore anno 
.XXX°VIo., sed et Romano Magno imperatore anno. .XXo III.o, die 
prima mensis februarii, indiccione .II., Neapolim. Nos Iohannes, 
in Dei nomine, eminentissimus consul et dux, pro vice nostra 
quam et pro vice Marini ducis filii nostri, qui infra etatem esse 
videtur, desiderio desideramus et cupimus, per multis modis, Dei 
omnipotentis placere magnatis, ut de nostris subieccionibus bonam 
apud Dominum admittamus oracionem. Iccirco concessimus et 
largimus vobis Leoni, venerabili abbati monasterii Sancti Vincencii 
in Samnie partibus, super fontem Vulturni fluminis, per 
compunccionem, pro amore Dei et patrocinio ipsius monasterii, 
ut nobis, posterisque nostris, nostreque civitatis et potestatis, et
  |  
  |