Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 5


SUMMARIUM CAPITUM QUAE PRIMO LIBRO CONTINENTUR.
Libri huius sunt diversa distincta capitula,
quae passim subtitulare nostra debet pagina,
Ut quae voles perscrutando citius invenias.
CAPUT PRIMUM. Primum sonat quae pars est Franciae Normannia
Rodlo duce, dat piratas per mare Norveja.
CAPUT SECUNDUM. Hanc pervadunt: rex accurrit ut abinde arceat.
Bellum differt, foedus init, fit eorum dominus.
Patria, quibus claudatur, adnotatur finibus.
Rhitmus cesset, prosa dicat, si quid est ulterius.
CAPUT TERTIUM. De more Normannicae gentis ab Altavilla.
CAPUT QUARTUM. De Tancredo, et prima vel secunda uxore sua, et liberis.
CAPUT QUINTUM. Qualiter primi filii Tancredi, Willelmus, Drogo et Humfredus, a Normannia
digredientes, apud Apuliam venerunt.
CAPUT SEXTUM. Qualiter primum principi Capuano servientes, ab ipso ad Salernitanum
transierunt.
CAPUT SEPTIMUM. Qualiter cum Maniaco graeco ad Siciliam debellandam primo transierunt.
CAPUT OCTAVUM. Qualiter Harduinus a Maniaco coesus sit.
CAPUT NONUM. Qualiter Melfa a Normannis aedificata sit, et de legato a Graecis misso,
et de primo congressu, quem cum Graecis habuerunt.
CAPUT DECIMUM. De secundo proelio sub Montepiloso.

1



5




10




15




20
Torna all'inizio