Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 565


homines pugnativi, ut diu tolerare possint assiduum membrorum
motum. Tertio homines pugnativos decet non
curare de parcitate victus. Nam grave est, ultra armorum
pondera et eorum quae requiruntur ad defensionem exercitus,
deferre in abundantia victualium copiam: immo et
si adesset pugnantibus ciborum ubertas, adhuc esset eis
necessaria abstinentia, et non gravari ex nimio cibo, ut laborem
pugnandi melius tolerare possent. Quarto decet
eos non curare de incommoditate iacendi et standi. Nam
expedit aliquando pugnantibus die noctuque esse in armis:
propter quod nec in stando, nec in iacendo est eis commodum
aut requies. Quinto decet ipsos propter iustitiam
et commune bonum quasi non appretiari corporalem vitam.
Nam cum tota operario bellica exposita sit periculis
mortis, nunquam quis est fortis qnimo et bonus bellator,
nisi aliquo modo sit impavidus circa pericula mortis. Spectat
enim ad fortem et ad bonum bellatorem, ut innuit
Philosphus 3. Ethic. non curare in bello bene mori. Tunc
enim quis dicitur bene mori in bello, quando iuste bellans,
ut pro defensione patriae, vel aliquo alio magno bono,
iuste et audacter exponit se mortis periculis. Cum autem
quis, ultra quam debeat, diligit corporalem vitam, de facili
eligit turpem fugam. Sexto pugnantes non debent horrere
sanguinis effusionem. Nam si quis cor molle habens,
muliebris existens, horreat effundere sanguinem; non audebit
hostibus plagas infligere,et per consequens bene bellare
non potest. Septimo decet eos habere aptitudinem, et
industriam ad protegendum se, et ad feriendum alios. Nam
ut dicitur Ethic. primo, Finis militaris, est victoria. Sed
cum omnis bellica operatio contineatur sub militari, ut
supra ostendebatur, et ut habetur a Philosoph. circa principium
Ethic. omnis actionis bellicae dicetur victoria esse finis.
Quare cum maxime contingat belantes vincere, si bene
sciant se protegere et alios ferire; industria protegendi,
et feriendi valde est expediens bellatoribus. Qualiter

Torna all'inizio