Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 179

Tomus II


civitatis ejusdem incolae, violentis insultibus
aemulorum nostra servitia proseguendo
resistere, quibus ipsos hactenus acquiescere forsan
oportebat invitos. Ut igitur tam nobile
opus nostrarum manuum speciali munificentiae
nostrae gratia se gaudeat insignitum, civitatem
ipsam infrascriptis finibus, videlicet a cornu
Putridi usque per totum Amiternum statuimus
Limitandum: publicantes ad situm et districtum
civitatis ipsius, et ad opus universitatis
ejusdem, colles omnes adjacentes, qui Aquila
nuncupantur, et terras omnes circumquaque
jacentes: exceptis C. et P. quas N. et N. Dicti
fideles nostri habere noscuntur ad praesens, vel
habituri sunt in antea, de stallis et recompensationibus
vasallorum suorum, quos ibidem
hactenus habuerunt. Decernentes etiam et publicantes
ad opus universitatis ipsius sylvas
omnes, et nemora terrarum omnium, existentium
infra limites supradictos: ac ad opus
omnium qui ad ejusdem civitatis venient incolatum,
liberam potestatem et licentiam concedentes
universitati ipsius civitatis, ut loca pro
casalinis et collibus ipsis infra et extra moenia
civitatis et terras alias, vendere, locare, et
gratis concedere, quibuscunque personis voluerint
libere valeant, pro suae libito voluntatis:
quae in jus et proprietatem recipientium
cedere volumus, et jubemus. Eximimus quoque
de plenitudine potestatis nostrae ac speciali
gratia, et ex certa scientia nostra, universos
et singulos milites nostros populares, et omnes
infra fines praedictos contentos, cujuscunque
conditionis vel professionis existant, haeredes

Torna all'inizio