Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 139


hoc magis et minus, prout requirit diversitas personarum.
Quod Maxime decet reges, et principes omnes
virtutes habere, et quod si una careant,
nullam habent. Cap. XXXI.

Tam Sancti quam Philosophi in hanc sententiam convenerunt,
quod oportet virtutes connexas esse. Dixerunt
enim quod qui unam virtutem habet, omnes habet:
et qui una caret, omnibus caret. Cum ergo omnino
manifestum sit, quod decet reges et principes aliquas virtutes
habere, quia ( ut plane patet) oportet eos esse prudentes
et iustos: ominino manofestum esse debet, quod omnes
vitutes habere debent: quia prudentia et iustitia sine
virtutibus aliiis haberi non possunt. Immo nunquam est
aliqua una virtus, quae sine aliis virtutibus omnibus perfeste
possit haberi. Sic etiam tractatores veritatis senserunt
dicentes virtutes connexas esse. Ad sensum tamen
videtur apparere contrarium. Videmus enim aliquos liberales
non existenses temperatos, sed dantes operam venereis
gestibus. Aliquos vero, qui econtrario sunt casti:
et tamen avaritiae student. Non ergo qui unam virtutem
habet, omnes habet, nec oportet si aliquae virtutes sint necessariae
regibus, quod omnes virtutes sint eis necessariae.
Rursus videmus aliquos esse liberales, qui tamen non
possunt esse magnifici: quia nequeunt magna facere, eo
quod non habeant magnos sumptus. Sciendum igitur, Philosophum
circa finem 6. Ethicor. manifeste probare virtutes
connexas esse. Sed ut solvat huiusmodi obiectiones,
ait, quod virtutes dupliciter considerari possunt: vel
ut sunt naturales, et imperfectae: vel ut sunt principales,
et completae. Virtutes autem naturales et imperfectae, non
oportet esse connexas. Videmus enim aliquos naturaliter

Torna all'inizio