Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 305


autem regis imperium quando cognouerit diligentes et
qui bonum sibi obtinet, et sciuerit quod apud vnumquemque
illorum fuit scientie et intellectus et recti consilii et quid
eos operum prauitatis lateat. Et cum hec sibi nota fuerint,
audiat super eius negocijs secundum discretionem
cuiuscumque, sicut nouerit esse legalem et recti consilij, nec
velit in sui noticiam habentem malos mores, et preseruet se
ne ab ipso annunciatur aliquid pro quo sit necesse se requisitione
fatigari. Debet autem rex respicere illorum opera
et suorum gesta indagare, nec ipsum lateat iusticia viri
iusti et delictum delinquentis; debet etiam iusto fructum
reddere sue iusticie, nec misere[a]tur peccatoris vt ipsum
non exterminet. Nam si hoc non fecerit, tunc vilis vtique
in oculis iusti reputabitur sua iusticia ex quo nihil ex ea
secutus est vtilitatis, et confortabitur impius in suis operibus
impietatis. Et super huiusmodi est parabola de leone
et vulpe. Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit philosophus:
Dicitur fuisse in prouincia Indie quoddam animal
habens intellectum et rectum consilium et iustum ac doctrinam,
et cum permaneret cum alijs suis animalibus et feris
campi, volebat facere opera que ipsa faciebant; et socii
eius eum eo litigabant, dicentes: Quare non ex[s]equeris tuos
mores et naturam in quibus creatus fuisti, nec tibi fas est
[nisi] esse sicut nos et nobiscum concurrere. Quibus respondit:
Non continget mihi peccatum ex vestra societate,
quamdiu abstinuero meam animam peccato inclinare; peccata
enim non locis et societatibus causantur, sed a cordium
propositis et corporum actionum. Nam vnus existens in
bono loco, non semper agit bona opera; ita existens in malo
loco non semper male agit; nam si ideo bona opera laudabilia
dicerentur eo quod in sancto loco peracta sunt et illa

Torna all'inizio