in nostris nundinis mutuavit, nullam, quod vix credere possumus,
potuit consequi rationem. Unde prudentiam vestram
attentius deprecamur quatenus, quod vobis civis noster probare
poterite legitimis documentis vestrum civem prelibatum
sibi teneri, eum ut iuri pareat compellendo, integraliter velitis
cogere ad solvendum, nos ad similia, cum opus fuerit,
obligantes.
CVIIII.
Item alia de eadem materia.
Rogamus nobilitatem vestram per A. latorem presentium,
civem nostrum, ut super tanta summa pecunie quam a talibus
vestris civibus debet recipere, sicut dixit, eidem amore
nostro plenitudinem iustitie faciatis, ut cum similis se casus
obtulerit, vos exaudire merito teneamur.
CX.
De potestate ad potestatem pro cive expoliato.
Alberti civis nostri honorabilis et potentis querimoniam
recepimus continentem quod nuper, dum a foro Mantuano rediret,
per vestrum districtum transitum faciendo, suis rebus
fuit contra iustitiam nequiter spoliatus. Unde nobilitatem vestram,
de qua gerimus fiduciam pleniorem, duximus presentibus
litteris rogitandam, quatenus sic nostro civi predicto que
sua sunt sibi restitui faciatis, malefactores ipsos debite puniendo,
(ita) quod vos pro vestris civibus teneamur suo loco et
tempore merito exaudire. Alioquin nostrum civem prefatum,
ut tenemur ex nostre civitatis statuto vinculo iuramenti, curabimus
indemnem per omnia conservare.
CXI.
Responsiva ad predicta.
Visis litteris probitatis vestre, quas nobis pro A. vestro
cive noviter direxistis qui dicit se fuisse (in) nostris partibus
|
|