Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 486


nimis fugans timidum, vi compellit esse audacem. Sic
etiam et alia animalia quasi communiter timent hominem,
et nisi crederent se laedi ab eo, raro aut nunquam invaderent
ipsum: bestiae ergo ut plurimum timore compulsae
insidiantur homini et invadunt eum: hoc ergo modo
multotiens subditi insidiantur tyranno, et perimunt ipsum
tyrannum, timens se offendi ab eo. Secunda causa
propter quam subditi tyranno insidiantur, est iniuria quam
passi sunt ab ipso: naturale est enim desiderare vindictam,
propter quod Homerus dicebat, iram dulciorem esse
melle, quia est appetitus poenae in vindictam: quia ergo sic
est delectabile vindictam exposcere, multi insidiantur tyranno,
et propter vehementem iram aliquando invadunt
ipsum volentes latas iniurias vindicare. Tertio insidiantur
aliqui tyranno, et aliquando perimunt ipsum: quia ut plurimum
tyranni faciunt ea per quae se contemptibiles reddunt.
Nam cum non quaerant bonum commune, sed delectationes
corporis, ut plurimum non sunt sobrii sed gulosi,
vel non sunt casti, sed dant operam venereis: et quia
hoc agentes se contemptibiles reddunt, de facili invaduntur.
Exemplum horum recitat Philosophus 5. Politicor.
ubi habemus de Sardinapalo rege, qui spreto communi
bono totum se dedit venereis. quidam vero dux contemnes
eum, eo quod vitam pecudum elegisset, invasit, et peremit
ipsum. Sic etiam Dionysius posterior tyrannizans,
et curans magis de gula quam de bono communi, contemnebatur
a subditis, eo quod quasi semper esset ebrius:
quidam enim nomine Dion videns ipsum quasi semper
esse ebrum, propter despectionem insurrexit in ipsum.
Quarto hoc fieri contingit propter honorem aut propter
lucrum adipiscendum. Nam cum honor et gloria inter
bona exteriora sint bonum maximum, multi videntes tyrannum
non quaerere nisi honorem et gloriam propriam,
et non honorare subditos, et non quaerere commune bonum,
volentes adipisci honorem et gloriam quam conspiciunt

Torna all'inizio