papę, quidam Dono filius Iohannis cum Rogata uxore sua vendidit 
et tradidit in hoc monasterio et domno Berardo abbati res 
suas territorii Sabinensis, idest quintam partem castelli de Catino 
et eius pertinentię, cuius fines sunt: a primo latere rivus Calentinus, 
a secundo fluvius Tiberis, a tertio fluvius Farfa, et venientes 
per rivum Bucciniani, et pergentes in Cisternam, a quarto latere, 
quod est a capite, via ipsius Cisterne venientes in rivum suptus 
castellum Fatuccli, et in rivum Tancię, et in Calentinum, qui est 
primum latus, et portionem de castello Luco, et portionem de 
rocca Furcelle, et portionem de podio Ciciliani, et portiones de 
ęcclesiis infra eosdem fines, idest de ęcclesia Sancti Xisti, de ęcclesia 
Sancti Benedicti, de ęcclesia Sancti Pangratii, de ęcclesia 
Sancti Martini, de ęcclesia Sanctę Marię quę fuit Uberti iudicis, 
de ęcclesia Sanctę Lucię, de ęcclesia Sancti Stephani,  de ęcclesia 
Sancti Valentini, de ęcclesia Sanctorum Cosme et Damiani, et de 
ęcclesia Sancti Eleutherii, et portiones de molinis rivuli Tancię, 
et Calentini, et portionem de datis in villa de Paterno, et de 
Rescaniano, et portiones de omnibus podiis quę infra suprascriptos 
fines fieri possunt, et portionem de rocca Tancię, et eius 
ęccclesię, cuius fines sunt: a primo latere rivus Tancię, a secundo 
Vallis Gemina, a tertio Aquapendente, venientes in Sanctam Crucem, 
a quarto latere via eiusdem Sanctę Crucis usque in cacumina 
montis Cardonis, descendentes in rivum Fatuccli. pro quibus 
omnibus castellis, ęcclesiis et rebus suprascriptis recepit prętium 
argenti librarum .CC. item Benedictus filius Boni cum Clariza
  |  
  |