Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 434


Secundum vero primam opinionem, est praedicatio per identitatem, non per
informationem: Deus enim supponit suppositum aeternum: quod quidem non
informatur per formam significatam per hoc nomen «homo», sed informatur
per ipsum suppositum humanae naturae, quod est aliud a supposito divinae
naturae: et quia illa supposita sunt eadem persona, ratione huius identitatis
potest fieri praedicatio de se invicem, ut sit sensus: Deus est homo; idest, ille,
scilicet Christus, qui est homo; et est similis modus praedicandi, sicut cum dicitur:
essentia est Pater: quia essentia divina est eadem secundum rem cum supposito
quod informatur paternitate; quamvis ipsa essentia paternitate non
informetur. Sed hoc non potest stare: quia hoc quod dicit, duo supposita esse
eamdem personam, non potest intelligi nisi duobus modis. Primo, quod ex duobus
suppositis constituatur una persona; et sic neutrum illorum suppositorum
esset illa persona: quia quod constituitur ex aliquibus, non praedicatur de illis,
ut dictum est dist. 6, quaest. 1, art. 1: unde expositiva istius, «Deus est homo»,
scilicet, ille qui est Deus est homo, erit falsa quantum ad utramque partem:
quia neque Deus esset illa persona, nec illa persona esset Deus. Sed hoc non
est intellectus eius, quia non ponit personam compositam sed simplicem.
Alio modo potest intelligi ut suppositum divinae naturae sit illa persona simplex
secundum rem, et illa persona simplex sit illud suppositum humanae naturae,
quod ei advenit per assumptionem. Sed hoc est omnino impossibile, cum
implicet contradictionem, scilicet quod illud quod advenit, sit distinctum in sua
singularitate, et sit idem illi existenti cui advenit: idem enim est quod est secundum
substantiam unum; unum autem est in se indivisum, et ab aliis divisum:
unde suppositum humanae naturae, quod advenit divinae personae, esset
distinctum a divina persona, inquantum est singulare, per se; et esset non
distinctum, inquantum est idem ei: unde persona illa invenitur habere identitatem
cum uno suppositorum, scilicet cum supposito divinae naturae, non autem
cum supposito humanae naturae: et propter hoc expositiva huius locutionis,
«Deus est homo», scilicet, ille qui est Deus, est homo, est falsa quantum ad
alteram partem: quia ista persona non est homo, quamvis Deus sit illa persona;
unde non potest eam verificare.
Et ideo sola opinio secunda vera est, quae verificat eam: potest enim ponere,
quod cum dicitur, «Deus est homo», est praedicatio per informationem essentialem,
quia ly «Deus» supponit suppositum personae filii; et hoc idem est suppositum
humanae naturae per illam naturam informatum, secundum modum intelligendi,
inquantum subsistit in ea. Unde sicut haec est vera et propria, «Petrus
est homo»; ita et ista, «Deus est homo». Est tamen in hoc differentia: quia in
ista, «Petrus est homo», homo praedicatur inesse subiecto ratione suppositi, et
ratione formae importatae per subiectum; sed in hac, «Deus est homo», praedicatum
non inest subiecto ratione formae significatae per subiectum: non enim
convenit ei ratione Divinitatis, sed ratione suppositi. Hoc autem sufficit ad hoc
quod sit vera: quia propositio non verificatur ratione formae significatae in supposito,
sed ratione suppositi, sicut patet infra in respons. ad quintum.

Torna all'inizio