: Formularium florentinum artis notariae

123


et restituere teneatur. Et se et suos heredes obligans,
promisit eidem, pro ea accipienti, et eius heredibus,
non contra predicta vel singula, aliquid datum vel factum
habere, nec in futurum facere, et ita observare, et
non contra venire nec removere. Si autem datum vel
factum est, vel apparuerit, quod contra hec sit, et
omnia et singula ipse, vel sui heredes, firma non tenuerit,
et, ut dictum est, non solverit, promisit idem I., pro
se et heredibus, eidem I. recipienti pro ea et eius heredibus,
nomine pene et pro pena, duplum predicte dotis
et donationis dare et solvere, et omne dampnum et
expensas resarcire et emendare, de iure, sub obligo potestatis
plus eum et eius heredes ac magis cogere potentis,
hiis omnibus et singulis observandis, manentibus
semper ex pacto ratis et firmis; pro qua dote et
donatione solvenda, et pena, si conmissa fuerit vel non,
et hiis omnibus et singulis observandis, iure pignoris, et
ypothece nomine, eidem I. pro ea et eius heredibus [accipienti],
obligavit et fecit pingnus bona sua omnia presentia
et futura, terras, vineas, casas, possessiones et res omnes
mobiles et inmobiles, iura et actiones et nomina, ac
omnia et singula que habet et tenet ac possidet ipse
vel alias pro eo, aut de cetero est habiturus, ubicunque
sunt vel extant vel erunt, per loca, nomina et vocabula,
cum eorum confinibus, constituens se pro eo precario
possidere. Si ita dos et donatio solute et restitute
fuerint eidem in totum, ut dictum est, sit inanis; si
non est, casus predictus evenerit. Deinde liceat eidem
mulieri et eius heredibus, ac cui concesserit, et possit
ex pacto, eorum autoritate, sine aliqua denumtiatione
et pena, ipsa bona omnia ingredi, obligata habere, tenere,
uti, frui, possidere, vendere, pignorare et alia, et
logoriam fructusque pro pena percipere, et se et [suos heredes]
exinde conservare indempnes, dum integre predicta
dos et donatio reddite fuerint et restitute in totum et per
omnia, ut superius continetur. Et in hiis, et pro hiis
omnibus et singulis, renuntiavit omni exceptioni non
numerate pecunie et dotis, fori privilegio, et omni legum,

Torna all'inizio