Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 71

Tomus II


oblata querela: quod cum ipsi antiquitus eorum
Potestatibus certam et congruam pecuniae
quantitatem pro salario, et non ultra, secundum
formam Castri ejusdem statuti consueverint
exhibere: dubitantes ne in futurum per
alios Potestates majorem compellantur solvere
pecuniae quantitatem: Majestati nostrae pro
parte ipsorum extitit humiliter supplicatum, ut
eisdem fidelibus super hoc ad futuram cautelam
ipsorum, dignaremur misericorditer providere.
Nos itaque ipsorum supplicationibus benignius
inclinati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus,
quatenus Potestates eorum, ibidem de cantero
per nostram Curiam destinandos, vel statuendos,
illa salarii quantitate facias esse contentos,
quam Potestati eorum ipsos tibi constiterit
exolvisse eo anno, quo de Lombardiae partibus
redeuntes per Thusciam transivimus, et
Pandulphum de Fasanellis, proditorem nostrum,
vicarium Imperii in Thuscia, duximus
ordinandum: vel eo anno quo terra ipsa ad
nostram fidelitatem noscitur devenisse.
Cap. XXXVI.
Alia forma super eodem negocio Potestati terrae.
Pro parte Communis Castri N. fidelium
nostrorum, cum querela fuit nuper expositum
coram nobis: quod tu Potestas
ejusdem Castri, non contentus salario, quod
ipsi caeteris Potestatibus eorum solitum dabant,
et dare debebant, compellis eos majus
tibi salarium exhibere. Quocirca fidelitati
tuae praecipiendo mandamus, quatenus dictos

Torna all'inizio