Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 110


4


Ber.: Qui enim dicit panis et uinum altaris solummodo sacramenta
sunt, uel panis et uinum altaris solummodo sunt uerum
Christi corpus et sanguis, modis omnibus panem et uinum
superesse constituit
. Lanfr.: Nihil horum romana synodus credendum
[415] esse decreuit, nec Humbertus episcopus ad confitendum
uel iurandum horum tibi aliquid tradidit. Prior quidem
sententia per quam dicitur: panis et uinum altaris solummodo
sacramenta sunt
, tua est tuorumque sequacium. Posterior uero
que enunciat: panis et uinum altaris solummodo sunt uerum
Christi corpus et sanguis
, nullius hominum est. Nam et tu ueritatem
carnis ac sanguinis negas, et ecclesia Christi sic panem in
carnem uinum credit conuerti in sanguinem, ut tamen salubriter
credat et ueraciter recognoscat sacramentum esse dominice
passionis, diuine propiciationis, concordie et unitatis, postremo
assumpte de uirgine carnis ac sanguinis. Singula suis distinctisque
modis, de quibus suo loco ac tempore euidentius disseretur.
In presentia tantum suscepi ostendere, uerba romani concilii
que te seruaturum iureiurando firmasti, nulla a se inuicem
contrarietate differre. Arguentibus enim te amicis ac necessariis
tuis, quod aut non seruanda iurare non debueris aut iurata seruare,
infamare soles Nicholaum pontificem reliquosque patres
romani concilii uidelicet quod docentes ac scribentes contraria
tui fuerint causa periurii. Id quoque in hoc opusculo quod destruendum
suscepi, ubique fere laboras efficere. Propterea conferenda
sunt uerba tua uerbis eorum. Nicholaus papa comperiens
te docere, panem uinumque altaris post consecrationem sine
materiali mutatione in pristinis essentiis remanere, concessa
tibi sicut superius dictum est respondendi licentia, cum non auderes
pro tue partis defensione aliquid respondere, pietate motus

Torna all'inizio