claritatis gaudia sempiterna, prosperis successibus ad vota
pollere, eternam hominis utriusque salutem, secundos omnium
negotiorum successus, omnis boni copiam et salutem, omnem
utilis et honesti integritatem, integerrimam mentis et corporis
sospitatem, omnium vitiorum cum corporis salute tutelam, omnium
vitiorum victoriam et patrie eterne gloriam, salutem et
dilectionem in Christo perpetuam, salutis eterne subsidium, quicquid
amicus amico carissimo, quicquid dilectionis potissimum
reperitur, quicquid in seculo melius" vel "competentius" vel
"potius" vel "congruentius invenitur, quicquid mentis corporisque
saluti iocundius, quicquid honestius reperiri potest, quicquid
omni bono dignissimum reperitur", vel sic: "fidele servitium,
fidele famulamen", vel "fidelium servitiorum commoda gratissima
cum benivolentia servitium" * vel econverso, "cum
sedula diligentia famulamen, cum devota familiaritate conveniens
obsequium, cum devotione obnixa servitutem" vel econverso,
"seduli amoris servitium vel econtra, "sedule dilectionis
augmentum" vel "dulcissime familiaritatis crementum"
vel econverso.
Sunt quedam quoque preter hec figurative locutiones,
quas quamvis observaret antiquitas, apud modernos tamen in
usu raro reperiuntur. Ideoque illarum pauca, sed utilia subdemus
exempla: "Quicquid malo contrarium preter id, quicquid
vere dignum et iustum est, quicquid in octava promissum
est, quicquid Elisii campi oblectamenta prestabunt, quicquid
maris rubri et Egyptiorum tipus assignat, post Martham
Mariam, post Liam Rachelem" vel sic: "post Marthe contubernium
Marie complexum, post Lie basta Rachelis suavia, post
Marthe delicias Marie amicitias, post quercum olivam, post
|
|