Boicus ager dicitur, qui fuit Boiorum Gallorum. Is autem
est in Gallia citra Alpes, quae togata dicitur: in quibus sunt
Mediolanenses.
Burranica potio appellatur lacte mixtum sapa a rufo colore,
quem burrum vocant
Corona cum videatur a choro dici, caret tamen aspiratione.
Sive coronae dicuntur quod honorent eos, quibus inponuntur.
Coturnix appellatur a sono vocis.
Cornua Liberi patris simulacro adiciuntur, quem inventorem
vini dicunt, eo quod homines nimio vinotruces fiunt.
Corgo apud antiquos pro adverbio, quod est profecto, ponebatur.
Corbitae dicuntur naves onerariae, quod in malo earum
summo pro signo corbes solerent suspendi.
Colurna hastilia ex corno arbore facta.
Cothones appellantur portus in mari interiores arte et manu
facti.
Conlatia oppidum fuit prope Romam, eo quod ibi opes aliarum
civitatum fuerint conlatae, a qua porta Romae Conlatina
dicta est.
Conlucare dicebant, cum profanae silvae rami deciderentur
officientes lumini.
Conlativum sacrificium dicitur, quod ex conlatione offertur.
Colophon dixerunt, cum aliquid finitum significaretur.
Concinnare est apte componere. Concinere enim convenire est.
Concilium dicitur a populi consensu; sive concilium dicitur
a concalando, id est vocando.
Conciliabulum locus, ubi <in> concilium convenitur.
|
|