Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 618


civitatis et ecclesiarum, etiam Sancte Marie, ubi fuerat Pantheon, et tecta enea deposuit et civitatem
auro expoliavit. In Syciliam regressus est et ibi per quinquenium mansit, et tales Calabrie, Scicilie,
Affrice, Sardinie afflictiones indixit, quod nulli spes vite remaneret; sed in balneo apud Syracusanas
occiditur.

LXVIII. De Constantino Constantini vel Constantis augusti filius.


Anno Domini DCLXXVII. Constantinus Constantini vel Constantis augusti filius apud Constantinopolim
regnavit an. XVII. Cuius tempore Theodorus archiepiscopus et Adrianus abbas a Vitaliano
papa missi sunt ad informationem ecclesiarum; ad quod Theodorus iste, ut quidam aiunt, librum penitencialem
conposuit. Vitaliano successit Adeodatus papa. Post quem Domnus papa, qui paradisum
ante basilicam beati Petri candidis marmoreis mirifice statuit. Post Domno pape successit
Agatho papa, qui causa conponende pacis inter imperatorem et Longobardos Constantinopolim ivit,
et osculum in porta civitatis cuidam leproso dedisset, illico sanatus est. Apud Longobardos quoque
Grimoald, cum regnavit an. VIIII, in basilica sancti Ambrosii mortuus et sepultus est, quam
apud Ticinum construxit.
XX. rex. Bertarith XXus rex Longobardorum vero profugus, ut redeat in Ytaliam, voce
divina moritur; reversus in regem sublimatur; cuius uxor Rodolisda basilicam sancte Marie ad
Perticas edificavit; vero ecclesiam sancte Agathe et portam Palatinam apud Ticinum construxit et
martyrum Primi et Feliciani corpora condidit. Cumque regnasset XV an., Cuniperto filio suo regnum
dereliquid; quem Alachis dux Tridentinus contra fidelitatem, adnitentibus ei Aldone et Agrasone,
Brixianis civibus, regno et palacio Ticinensi privavit. Hic Alachis clericos odio habuit, quod quodam
Thoma diacono ad se veniente ait: Veniat, si habet femoralia munda; ad quem diaconus ait: Dicite
illi, quia Deus potest in meis causis reprehensionem invenit, ipse non potest. Sed per Dei gratiam
misit in auxilium regis, rex de Alachis et exercitu eius victoriam habuit. Hic Cunipertus, uxore sua
Theodorem puellam de pulcritudine conmendare, et eam cognovit et in monasterio, quod eius
nomine appellatur, apud Ticinum collocavit. Franci ante venerabile corpus beati Benedicti pernotare
simulantes in castro Cassini ossa beati Benedicti et sancte Scolastice furati sunt et in suam patriam
portaverunt. Et si vis scire et invenire de gestis, que fuerunt eodem tempore,
recure ad ystorias pontificum et specialiter Agathonis pape primi, et ibi quod
volueris reperies. Agatho successit Leo papa secundus; et post eum successit Benedictus
papa secundus; et post eum successit Iohannes papa quintus, qui conposuit librum de palii
dignitate, tempore infrascripti Iustiniani minoris, filii Constantini.

LXVIIII. De Iustiniano minore, Constantini filio.


Anno Domini DCXCVII. Iustinianus Constantini filius apud Constantinopolim regnavit an. X .
Hic Affricam a Saracenis recuperavit et cum eis pacem fecit terra marique; simul provincia Affrica
redacta est sub Romano imperio. Huius tempore supradictus Iohannes papa, et
cui successit Canon papa, et post successit Sergius papa, misso Çacharia spatario suo,
misit Constantino imperatori deportari, quia synodo, quam Constantinopolim fecerat, subscribere
nolebat; sed milicia Ravenne vicinarumque parcium Çachariam contumeliose repulit. Hunc Iustinianum
Leo regno privavit et in Ponto in exilio reposuit; et regnavit Tyberius an. VII. His diebus facta
est synodus Aquilegie. Iustinianus post imperium recuperatum Leonem et Tyberium occidit, et
quomodo reuma de naso tergebat, unum de Leonis fauctoribus iugulari precipiebat. Gallicinium
quoque patriarcham Constantinopolitanum, qui ei contrarius fuerat, erutis oculis Romam misit; Cyrum
abbatem, qui eum in Ponto aluerat, patriarcham fecit.
XXI. rex. Cunipertus XXIus rex Longobardorum, cum regnasset an. XII, regnum Luiperto
filio suo dereliquid eique tutorem Asprandum instituit. Sed Ariperth puerum occidit, tutorem
fugavit, regnum invasit, Laudum et Pergamum cepit. Hic Ariperth hac illac pergens, quid de se
diceretur, et qualem iusticiam iudices facerent, privato habitu explorabat. Hic Ariperth Alpes Cocias
ecclesie Romane donavit vel restituit. Sed Gisulfus dux Beneventi Campaniam invasit. His temporibus

Torna all'inizio