Absit ab humano pectore potus aquae.
Omnis homo, primum perposcit nobile vinum,
Inde quod deterius pagina sacra docet.
Sunt nutritiva plus dulcia candida vina.
Si vinum rubeum nimium quandoque bibatur,
Venter stipatur, vox limpida turbificatur.
Vinum lymphatum generat lepram cito potum,
Convenit ergo illud non sumere ni bene mixtum.
Si vis perfecte, si vis te vivere recte
Disce parum bibere, sis procul a venere.
Si tibi serotina noceat potatio vini,
Hora matutina rebibas et erit medicina.
§ 2. Melius vinum. - Gignit et humores melius vinum meliores;
Si fuerit nigrum corpus reddet tibi pigrum.
Vinum sit clarum, vetus, subtile, maturum,
At bene lymphatum, saliens, moderamine sumptum.
Dum saltant atavi patet excellentia vini
Vina probantur odore, sapore, nitore, colore
Si bona vino cupis quinque F plaudentur in illis:
Fortia, formosa, fragrantia, frigida fusca
Vinum spumosum nisi defluat est vitiosum.
Spuma boni vini in medio est in margine pravi.
§ 3. Vinum subtilissimum - Numquam cardiaco cyathum missurus amico.
§ 4. Bona potio. - Salvia cum ruta faciunt tibi pocula tuta;
Adde rosae florem minuit potenter amorem.
§ 5. Potus aquae. - Potus aquae sumptus fit edenti valde nocivus
Hinc friget stomachus, crudus et inde cibus.
Si sitis est bibe quod satis est, ne te sitis urat,
Quod satis est, non quod nimis est, sapientia curat.
§ 6. Mustum - Provocat urinam mustum, cito solvit et inflat;
Hepatis enfraxin splenis generat, lapidemque.
|
220
225
230
235
240
245
|