17.  Scriptura . Quamdam tantum utilitatem ex  
induratione infidelium provenire ostendit; neque  
probat tamen quod iniquitas non fuerit Esau  
reprobasse. 
18. AUGUST. ( ibid. )  Quid adhuc queritur?  Hoc est  
enim dicere: Quid de nobis fit querela quod Deum  
offendimus male vivendo; cum illius voluntati nemo  
possit resistere, qui nos obduravit misericordiam  
non praestando? 
19. LANFR.  Quid adhuc queritur?  Audito hoc verbo,  
 quem vult indurat , interrogare poterat carnalis homo,  
et voluptatibus vivens, adversus Deum murmurans,  
et divinae voluntati non vitio suo deputans quod  
talis sit: Quid adhuc disputatur? Intelligo quod sequitur.  
Nihil valet contra vitia labor meus, inutilis  
est industria mea. Talis ero qualem me Deus voluerit  
esse. Voluntati enim ejus quis resistet? 
20. AUGUST. ( ibid. )  O homo, tu quis es . Satis sit  
interim ex Christiana fide [ al. , Christiano ex fide],  
adhuc viventi, et nondum cernenti quod perfectum 
est, sed ex parte scienti nosse vel credere; quod  
neminem Deus liberet nisi gratuita misericordia  
per Dominum nostrum Jesum Christum; et neminem  
damnet nisi aequissima veritate per eumdem  
Dominum nostrum Jesum Christum. Cur autem potius  
illum quam illum liberet, scrutetur qui potest  
judiciorum ejus tam magnum profundum; verumtamen  
caveat praecipitium. 
21. LANFR.  Quod si Deus volens . Causam reddit  
cur infideles obdurentur, videlicet ut, per patientiam  
tribulationis ab illis illatae, fideles coronentur,  
retribuente Deo in futuro. 
22.  Vocabo non plebem . Probatio quod vasa misericordiae 
ex gentibus vocaverit Deus. Gentes enim  
non plebs Dei ante fidem erant.
  |  
  |