Papias: Ars Grammatica

Pag 264


DE CONIVNCTIONE

1 Coniunctio est pars orationis coniunctiua aliarum partium,
quibus consignificat; nam uel habet in eis uim simul existendi, ut
"pius et fortis Eneas", uel ordinis, ut "si ambulat, mouetur"; non
enim conuertitur. 2 Accidunt igitur coniunctioni figura, species
(que potestas dicitur), ordo.
3 Figura simplex, ut "at", "et", "sed"; composita uero, "atque",
"etenim".
4 Species autem que sunt in significatione: copulatiua, continuatiua,
subcontinuatiua, adiunctiua, causalis, effectiua, approbatiua,
disiunctiua, subdisiunctiua, disertiua, aduersatiua, abnegatiua,
collectiua uel rationalis, dubitatiua, completiua. 5 Copulatiua
est que copulat tam uerba quam sensum, ut "et", "que", "at",
"atque", "quidem", "quoque" (quando pro "que" ponitur), "ac", "ast",
"sed", "autem", "uero" (quando pro "autem" accipitur); he enim
copulant cum confirmatione intellectum. 6 He tamen et alie diuersas
habent significationes: "que" enim etiam completiua est,
ut "Alchandrumque, Haliumque"; "ac" pro "et" et pro "quam";

Torna all'inizio