Papias: Ars Grammatica

Pag 251


26 Excipiuntur a "duro, dure" et "duriter", a "largo, large, largiter",
ab "humano, humane, humaniter", a "firmo, firme, firmiter", et
alia quibus non utimur ("insaniter", "seueriter", "blanditer", "benigniter",
"amiciter", "auariter", "munditer" et cetera). 27 Et non
solum a nomine, sed etiam ab "abundo" "abunde" dicitur, et
"abundanter" ab "abundans", et a "rito, ritas" (uel "ritu") "rite" pro
"recte"; a quinta quoque declinatione composita, e producunt,
"pridie", "hodie", "postridie" et "meridie" pro aduerbio. 28 In i quoque
inueniuntur, sed pauca, primitiua: "ibi", "ubi", "heri" (uel
"here"); alia sunt nomina loco aduerbiorum, per genitiuum pleraque,
ut "domi", "Tyri", "Ephesi", "belli"; inueniuntur etiam per datiuum
("uesperi", "sorti"), etiam per ablatiuum ("qui" pro "quomodo"
uel "unde"). 29 In o primitiua quidem, ut "quando" et ex eo composita
"siquando", "nequando", "aliquando"; deriuatiua uero a "cis"
"citro", ab "in" "intro". 30 Sunt et composita, "presto", "profecto".

Torna all'inizio