Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 87


in provinciam vertit, et Mazacam civitatem, caput regni, Cesaream appellavit. Hic Tyberius
vino indulsit. Unde, cum nomen haberet Claudius Tiberius Nero, ioculatores vocabant
eum Caldius Biberius Mero. Aput Iudeos relegato in exilium Archelao missi sunt procuratores,
unus post alium, Componius, Marcus, Annius Ruphus, Valerius, qui sepe vendidit
sacerdotium. Anno XII° imperii Tyberii Cesaris Phylippus tetrarcha Peneadem Cesaream Phylippi
vocavit, construens in ea plurimas edes, et Sephorum aliam civitatem Iuliam vocavit. Anno
XIII.Valerio Romam reverso Tyberius Pontium Pilatum Iudeae procuratorem instituit, qui
Ierusalem veniens statuas Cesaris erexit. Et cum Iudei supplicarent de statuis amovendis,
minatus est mortem. At illi pocius mortem eligebant, quam leges patrias prophanarent. Admirans
itaque Iudeorum constantiam in legalibus institutis, statuas iussit auferri. Anno XIIII.
Tyberii Herodes tetrarcha Tyberiadem condidit et Libiadem.
Anno XV. imperii Tyberii Cesaris, procurante Pontio Pilato Iudeam, tetrarcha autem Galylee
Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Yturee et Traconitidis regionis, et Lysania Abiline
tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Cayfa predicavit Iohannes baptismum penitentiae
in remissionem peccatorum, et veniens omnis Iudea in Bethaniam trans Iordanem baptizabatur in
Iordane ab eo. Erat autem Iohannes vestitus pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos eius;
locustas et mel silvestre edebat, in deserto habitans. Tunc erant tres secte Iudeorum a communi
vita [hominum] et oppinione distantes: Pharisei, Saducei, Essei. Pharisei phylacteria, scilicet
pyctacia cartarum, quibus Decalogus erat inscriptus, in brachiis et in fronte gerebant et spinas
in fimbriis; animas dicebant defunctorum transire in alia corpora usque ad resurrectionem.
Saducei negabant resurrectionem, putantes animas cum corporibus interire. Essei, vita quasi
monachi, dicebant animas omnes a principio creatas pro temporibus incorporari. Cum ergo
Iohannes baptizaret, interrogaverunt eom Pharisei, si esset Christus vel Helyas vel propheta,
et confessus est se non esse Christum et non negavit, quid esset, quia dixit se vocem clamantis
in deserto, id est precursorem vel preconem. Tunc Iesus incipiens quasi annorum
XXX venit a Galilea et baptizatus est a Iohanne in Iordane; et aperti sunt celi, et descendit super
eum spiritus sanctus in columba, et vox patris insonuit: “Tu es filius mens dilectus”. Tunc
et statim Iesus ductus est a spiritu in desertum, ubi ieiunavit XL diebus et [XL] noctibus, et
temptatus est a diabolo, eratque cum bestiis, et angeli ministrabant ei. Quadam die Iohannes
vidit Iesum ambulantem et dixit: “Ecce agnus Dei, e[cce] qui t[ollit] p[eccata] m[undi] ”. Quod
audientes duo discipuli, quorum unus erat Andreas, secuti sunt Dominum. Andreas adduxit
Symonem fratrem suum, cui Dominus inposuit nomen Cephas Syrie et Hebraice, Petrus
Grece et Latine. In crastino Dominus volens redire in Galileam vocavit Philippum, qui
secutus adduxit Nathanaelem, et reversus est in Galileam Dominus.

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio